Rem Tenē Episodion Quinquāgēsimum et Ūnum: Rogāta Vestra, Rēspōnsa Mea (Pars Secunda)

Sat nūgārum; ad rem!

 

Salvēte sodālēs! Haec seriēs est Rem Tenē! Est seriēs sermōnum Latīnōrum ad linguam Latīnam discendam. Mihi nōmen est Andrēās et hodiē rogātīs vestrīs iterum respondēre velim! Proximō in episodiō, tribus rogātīs rēspondī. Hodiē duōbus aliīs rogātīs rēspondēbō! Etiam proximō in episodiō nōmen fautrīcis nostrae prāvē dīxī. Dīxī enim “Maja” sed ēnuntiātur “Maia.” Grātiās tibi, Maia, agō quod mē correxistī. Bene; ad rogāta!

 

Elizabetha Howell apud Pipiātōrium, id est Twitter, rogāvit hoc: Quae scripta mediī aevī ad scripta antīqua melius intellegenda commendās? Bene rogās, Elizabetha nostra! Sunt enim nōn multa sed plūrima scripta mediī aevī! Sunt multō plūra quae scripta sunt mediō aevō quam quae scripta temporibus Rōmānōrum. Fortasse vītam Carolī Magnī, id est Charlamagne, ab Einhard scriptam commendō. Ille enim scrīpsit sīcut Suetōntius, scriptor Rōmānus

 

Graehama Scheper apud TuTubum, id est YouTube, rogāvit hoc: Quid est maximum perīculum in linguā Latīnā discendā? Bene rogās, Graehama noster! Sunt perīcula multa in omnī linguā discendā! In linguā Latīnā discendā, est magnum perīculum quod ad linguam ipsam pertinet. Multī enim hominēs Latīnē loquī volunt quod est optimum sed sunt hominēs quī suā linguā verbīs Latīnīs loquuntur. Id est, sermōnem Latīnum verbīs suae linguae quasi vestiunt. Hoc in initiō saepe fit et sānē bene sē habet et sīc per iocum loquī possumus sed sī litterās Latīnās legere et bene intellegere volumus, exempla antīqua fortasse sequī nōs oportet. Nōn tamen est sōlum perīculum nam aliud perīculum est hominēs quī aliōs hominēs vituperant cum hoc, quod suprā dīxī, agunt. Nemo enim nostrī est Rōmānus et omnēs linguam discere volumus. Omnēs amīcē et benignē tractāre oportet.


Previous
Previous

Rem Tenē Episodion Quinquāgēsimum et Alterum: Rogāta Vestra, Rēspōnsa Mea (Pars Tertia)

Next
Next

Rem Tenē Episodion Quinquāgēsimum: Rogāta Vestra, Rēspōnsa Mea (Pars Prīma)