Rem Tenē Episodion Quinquāgēsimum et Alterum: Rogāta Vestra, Rēspōnsa Mea (Pars Tertia)
Rem Tenē Episodion Quinquāgēsimum et Alterum: Rogāta Vestra, Respōnsa Mea, Pars Tertia
Sat nūgārum; ad rem!
Salvēte sodālēs! Haec seriēs est Rem Tenē! Est seriēs sermōnum Latīnōrum ad linguam Latīnam discendam. Mihi nōmen est Andrēās et hodiē rogātīs vestrīs tertium respondēre velim! Proximō in episodiō, duōbus rogātīs rēspondī. Hodiē duōbus aliīs rogātīs rēspondēbō! Bene; ad rogāta!
Ana Martin apud Patreon rogāvit hoc: bene Graecē loquī difficillimum mihi vidētur. potesne commendāre opera vel auctōrēs antīquōs ad facultātēs actīvās linguae excolendās? Bene rogās, Ana! Multī sunt hominēs quī putant Graecē loquī esse difficillimum et maxima causa est haec: nōn sunt multa tīrōnibus apta. Saepe, nōn oportet ad auctōrēs antīquōs īre nam oportet multa facilia legere. Sunt tamen aliqua quae legere possumus quae apta sunt tīrōnibus! Hoc ūnum tibi commmendābō. Fuit magister nōmine WHD Rouse quī multa opera et Latīna et Graeca composuit. Inter haec opera, ille opera Luciānī, quī multa Atticē scrīpsit, faciliōra composuit! Sunt valdē ūtilia! Haec igitur tibi commendō. Grātiās summās tibi, ō Ana, prō rogātō tuō agimus!
ActionKermit apud Patreon rogāvit hoc: Velim scīre tuam opiniōnem dē nōnnūllīs libellīs Latīnīs recentibus quī ēditī sunt, sīcut “The Lover’s Curse” ā Carla Hurt. Bene rogās, ActionKermit! Antequam respondeō, volō dīcere tuum nōmen mihi multum placēre! Dē libellīs iam loquar. Multī libellī mihi valdē placent. Discipulī enim eōs legere possunt et gaudent dum legunt. Haec est rēs optima! Nōn omnēs libellī mihi tamen aequē placent. Et Anglice nōn omnēs libellī mihi aequē placent. Sed hominēs hōs libellōs scrībere volumus. Nam sī multī hominēs multōs et vāriōs libellōs scrībunt, omnēs aliquid invenīre poterunt quod sibi placet. Dē libellō “The Lover’s Curse” nōmine, est libellus optimus! Aliam pelliculam dē hōc libellō faciam. Grātiās summās tibi, ō Action Kermit, prō rogātō tuō agimus!
(Post prīmam vīcem: bene; iterum tōtam rem dīcam celerius et sine vocābulīs Anglicīs)
Bene, satis est. Haec hodiē habuī quae dīcerem! Grātiās vōbīs maximās agimus prō rogātīs vestrīs! Scrībite nōbīs alia rogāta et iīs rēspondēbimus in episodiīs fūtūrīs! Nōbīs scrībre potestis apud situm nostrum habesnelac.com/contact
Grātiās vōbīs agimus quod nōs loquentēs audītis et, ut semper, patrōnīs nostrīs apud Patreon quam maximās grātiās agimus! Sī vultis fieri patrōnī nostrī, īte ad ligāmen quod infrā positum est. Spērāmus fore ut hoc episodion vōbīs placeat! Curāte ut in proximum valeātis! Et mementōte: Rem tenēte, verba sequentur.