Episodion Octāvum: Dē Timōre Maris
Hello all! Welcome to Rem Tenē: a Latin podcast using comprehensible input to help beginner and intermediate learners of Latin acquire the language in a fun and compelling way. The transcript for this episode can be found in the episode description where you can follow along. Remember that we will speak twice in the episode: once slowly with words and phrases occasionally defined in English and again at a more natural speaking speed and no definitions. If you enjoy this, you can support us here on Spotify for Podcasters or on Patreon at Latinitas Animi Causa. Although everything on this podcast will be free, your support is what allows us to do what we do. Remember to leave a rating and review to help others find this podcast more easily! Thanks for joining us and enjoy the episode!
Salvēte sodālēs! Haec seriēs est Rem Tenē. Est seriēs sermōnum Latīnōrum ad linguam Latīnam discendam. Mihi nōmen est Andrēās et hodiē vōbīscum loquī volō dē timōribus. Quid est timor? Timor est quod nōs terret. Nōn multa sunt quae timeō, ut vēra dīcam, nam, sī rem timeō, discō dē eā rē nē iam eam timeam. Sed, quamquam nōn sunt multa quae timeō, hoc nōn significat esse nihil quod timeam. Quid igitur mē terret? Mare mē terret. Timeō mare altum et magnum. Anglicē (et Graecē) hic timor dīcitur Thalassophobia. Cūr mare mē terreat fortasse interrogātis? Dīcam vōbīs causās cūr mare timeam. Nōn enim est ūna tantum causa cūr mare mē terreat. Sunt multae causae cūr mare timeam. In marī sunt multa quae vidēre nōn possumus. Sunt multae bēstiae quās vidēre nōn possumus sed etiam sunt multae rēs. Sunt undae maximae quae tē ad fundum maris trahere possunt! Hoc maximē timeō! Placet mihi ad actam īre et natāre in marī sed, ut vēra dīcam, sī fundum maris pedibus tangere nōn possum, multum timeō et illa rēs mihi sollicitūdinī est. Ergō in marī natō sed tantum cum fundum maris tangere possim. Volō hunc timōrem removēre sed nōn est facile. Timeō nunc dē eā rē loquēns!
Bene, satis est. Haec hodiē habuī quae dīcerem! Quid vōs? Vōsne mare timētis? Vōsne aliōs timōrēs habētis?
Nōbīs scrībere potestis apud spotify for podcasters vel apple podcasts vel etiam situm nostrum habesnelac.com/contact. Volumus audīre respōnsa vestra! Grātiās vōbīs agimus quia nōs loquentēs audītis. Sperāmus fore ut hoc episodion vōbīs placeat! Curāte ut in proximum valeātis! Et mementote: Rem tenēte, verba sequentur.