Rem Tenē Episodion Duodēsexāgēsimum: Dē Spē

Rem Tenē Episodion Duodēsexāgēsimum: Dē Spē

 

 

Salvēte sodālēs! Haec seriēs est Rem Tenē. Est seriēs sermōnum Latīnōrum ad linguam Latīnam discendam. Mihi nōmen est Andrēās et hodiē vōbīscum dē spē loquī volō.

 

Iam mē dē spē loquentem in aliīs episodiīs audīvistī. Spēs est exspectātiō bonī. Contrārium huius vocābulī est metus. Metus enim est exspectātiō malī. Hodiē trēs sententiās Latīnās dē spē vōbīs dīcere volō.

 

Prīma sententia ā Marcō Tūlliō Cicerōne, ōrātōre Rōmānō praeclārissimō, scripta est. Ecce sententia: dum anima est, spēs esse dīcitur. Anima est spīritus quem dūcimus ad vīvendum. Post multōs annōs, haec sententia facta est sīc: dum spīrō, spērō. Tūne spīrās, sodālis? Spērās, sī spīrās.

 

Altera sententia ā Publiō Vergiliō Marōne, poētā Rōmānō praeclārissimō scripta est: Forsan et haec ōlim meminisse iuvābit. Vocābulum “spēs” nōn dīcitur hāc in sententiā sed nōtiō spēī adest. Cum dolōre ego afficior, haec verba in animō habēre volō.

 

Tertia sententia quoque ā Publiō Vergiliō Marōne scripta est: multa diēs…rettulit in melius. Haec nōn est tōta sententia sed est pars sententiae. Sī dēspērās, sī nūllam spem habēs, hoc intellegō ego. In melius tamen īre possumus.

 

Tandem, pauca ego, nōn Rōmānus, dē spē dīcere volō. Nōn semper magnam spem habeō, sodālis. Interdum dēspērō. Interdum multum timeō. Iam ego timeō. Iam ego dēspērō. Spēs tamen semper adest. Spēs nōs sequitur, spēs nōs comitātur. In animīs hominum spēs adest. In amīcitiīs adest. In amōre hominum adest. Spēs rēs humāna est. Spēs pars hūmānitātis est. Hīc, apud societātem nostram, id est, Latīnitās Animī Causā, spem habēmus et humānitātem colimus. Odium aliōrum hominum nōn ferimus. Odium hīc nōn colitur. Amor colitur.

 

Haec hodiē habuī quae dīcerem.

 

Mementōte, sodālēs: Spem tenēte, bona aliquandō sequentur.

 


Next
Next

Rem Tenē Episodion Quinquāgēsimum et Septimum: Versipellis!