Episodion Decimum: Dē Consiliīs Aestīvīs

Hello all! Welcome to Rem Tenē: a Latin podcast using comprehensible input to help beginner and intermediate learners of Latin acquire the language in a fun and compelling way. The transcript for this episode can be found in the episode description where you can follow along. Remember that we will speak twice in the episode: once slowly with words and phrases occasionally defined in English and again at a more natural speaking speed and no definitions. If you enjoy this, you can support us here on Spotify for Podcasters or on Patreon at Latinitas Animi Causa. Although everything on this podcast will be free, your support is what allows us to do what we do. Remember to leave a rating and review to help others find this podcast more easily! Thanks for joining us and enjoy the episode!

Salvēte sodālēs! Haec seriēs est Rem Tenē. Est seriēs sermōnum Latīnōrum ad linguam Latīnam discendam. Mihi nōmen est Andrēās et hodiē vōbīscum loquī volō dē aestāte dē cōnsiliīs aestīvīs quae cēpī. Amīcus meus cui nōmen est Thomās Howell et discipulī eius mē interrogāvērunt quae cōnsilia aestīva cēpissem ergō vōbīs dīcam. Hoc episodion erit longum quia Ilsa et ego multa cōnsilia cēpimus!

Fīnis annī scholasticī est diēs sextus decimus mēnsis Iūniī. Post fīnem annī scholasticī, ūnam septimānam quiescam! Omnēs enim nōs magistrī fessī sumus ob annum scholasticum et opus est nōbīs quiēte. Et opus est mihi rēs parāre ad itinera aestīva facienda! Multa enim itinera aestīva faciam. Prīmum, diē vicēsimō mēnsis Iūniī, iter viārium cum uxōre Ilsā et fīliō Victōre faciam in cīvitātem Illinoesiam. Frāter enim Gregōrius cum uxōre suā in illā civitāte habitat et nōs eum invīsere volumus! Itinera viāria nōbīs multum placent nam ūnā cantāre, librōs recitātōs audīre, et tempus agere possumus dum raedā vehimur! Nōn sōlum nōs sed etiam pater et frāter alter Thomas cum fāmiliā suā hoc iter viārium facient. Cum ad Illinoesiam advenerimus, multum temporis agēmus cum frātre Gregōriō ludendō, cantandō, rīdendō, et gaudendō!

Postquam tempus egimus cum Gregōriō in Illinoesiā, ad conventiculum ACL iter faciemus quod hōc annō celebrābitur Ludivicopolī quae in cīvitāte Missuriā sita est. Ibī, Ilsa et ego orātiōnēs academicās dabimus dē docendō. Post hoc, Vasingtinoplin petēmus et ibi multa musaea et monumenta invīsēmus. Post hoc, ībimus ad docendum apud conventiculum Latīnē loquendī quod Rūsticātiō vocātur. Rūsticātiō significat tempus in locō rūsticō agere. Sociētās nōmine SALVI hanc Rūsticātiōnem facit. SALVI significat Septentriōnāle Americānum Latīnitātis Vīvae Īnstitūtum. Ibī Ilsa, ego, et multī aliī amīcī ludēmus, cantābimus, docēbimus, discēmus, et certē gaudēbimus Latīnē loquentēs! Est optimum tempus!

Post Rūsticātiōnem, ad aliud conventiculum Latīnē loquendī iter faciēmus neque docēbimus et tantum discipulī erimus! Hoc nōn factum est quīnque annōs! Post hoc, mēnse Augustō, quiescēmus nam opus erit nōbīs quiete et diem meum natālem celebrābimus! Multa cōnsilia aestīva habēmus et gaudēmus!

Bene, satis est. Haec hodiē habuī quae dīcerem! Quid vōs? Quae sunt cōnsilia vestra aestīva? Vultisne iter viārium facere? Estne cōnsilium conventiculum Latīnē loquendī petere? Nōbīs scrībere potestis apud anchor.fm vel apple podcasts vel spotify vel etiam situm nostrum habesnelac.com/contact. Volumus audīre respōnsa vestra! Grātiās vōbīs agimus quia nōs loquentēs audītis. Sperāmus fore ut hoc episodion vōbīs placeat! Curāte ut in proximum valeātis! Et mementōte: Rem tenēte, verba sequentur.


Previous
Previous

Episodion Undecimum: Dē Vulpe et Uvā

Next
Next

Episodion Nōnum: Dē Exercitātiōne Corporis