Episodion Undecimum: Dē Vulpe et Uvā
Hello all! Welcome to Rem Tenē: a Latin podcast using comprehensible input to help beginner and intermediate learners of Latin acquire the Latin language in a fun and compelling way. The transcript for this episode can be found in the episode description where you can follow along. Remember that we will speak twice in the episode: once slowly with words and phrases occasionally defined in English and again at a more natural speaking speed and no definitions. If you enjoy this, you can support us here on Spotify for Podcasters or on Patreon at Latinitas Animi Causa. Although everything on this podcast will be free, your support is what allows us to do what we do. Thanks for joining us and enjoy the episode!
Salvēte sodālēs! Haec series est Rem Tenē. Est seriēs sermōnum Latinōrum ad linguam Latīnam discendam. Mihi nōmen est Andrēās et hodiē vōbīs fābulam narrāre volō! Fābula quam vōbīs narrāre volō est fābula Aesopica. Aesopus fuit auctor Graecus quī multās fābulās scrīpsit. In fābulīs Aesopicīs, saepe sunt animālia quae loquuntur sicut hominēs! Hae enim fābulae etiam aliquid dē vītā humānā docent. Hae fābulae saepe docent quid significet vitam bonam agere vel bene vīvere. In hāc fābulā, est ūna persōna quae est vulpes. Quid sit vulpes fortasse interrogās? Vulpes est animal simile canī. Est animal satis parvum quod habet longum nasum, dentēs acūtōs, longās aurēs, et longam caudam. In pelliculā nōmine Zootopia, est vulpes nomine Nick Wilde. Bene, fābulam iam narrō!
Fuit ōlim vulpes quī valdē ēsuriēbat. Cibum enim nōn habēbat neque cibum multōs diēs ēdit. Vulpes igitur in silvā multum ambulābat et cibum quaerēbat. Nullus fuit cibus in silvā quem sūmere volēbat. Vulpēs igitur ē silvā exiit et vīnētum quod prope fuit petīvit. In vīnētō, vītem vīdit. In vīte fuērunt ūvae! Ūvae vīnum facere possunt sed etiam sunt bonī cibī! Vulpes multum gaudēbat! Tandem cibum vīdit. Vītis tamen alta fuit et, ut suprā dīxī, vulpes est animal satis parvum. Vulpes ūvās vidēbat multum ēsuriēns. Vulpes saluit ad ūvās neque eās attingere potuit! Vulpes tamen multum ēsūrit ergo iterum saluit ad ūvās sed iterum eās attingere nōn potuit! Tandem, vulpes summīs viribus saluit et quamquam prope ūvās fuit, eās attingere nōn potuit. Vulpes sibi dīxit “Rem nōn cūrō, nōndum matūrae sunt ūvae. Acerbās ūvās sūmere nōlō.” Vulpes adhūc ēsūriēns ē vīnētō discessit.
Quid docet haec fābula? Nōs nōn dēbēmus male loquī dē rēbus quās facere nōn possumus. Habēmus etiam dictum Anglicum ex hāc fābulā quod est “Ūvae acerbae” vel “Sour grapes”
Bene, satis est. Haec hodiē habuī quae dīcerem! Quid vōs? Placuitne vōbīs haec fābula? Vultisne aliam fābulam Aesopicam audīre?
Nōbīs scrībere potestis apud spotify for podcasters vel apple podcasts vel etiam situm nostrum habesnelac.com/contact. Volumus audīre respōnsa vestra! Grātiās vōbīs agimus quia nōs loquentēs audītis. Sperāmus fore ut hoc episodion vōbīs placeat! Curāte ut in proximum valeātis! Et mementote: Rem tenēte, verba sequentur.