Colloquium Facile Quartum
De Hieme
Clara et Andreas (Ilsa Absente) loquimur de hieme! Quid vobis placet de hieme? Scribite nobis!
Transcript
(Transcribed by Peter Schamber)
Clara: Salvete omnes. Hoc est Latinitas Animi Causa. Hodie loquemur de hieme, sed primum: Salve Andrea!
Andreas: Salve Clara. Ut vales hodie?
Clara: Satis bene valeo. Et tu?
Andreas: Ego quoque satis bene valeo. Sum fessus, sed bene valeo.
Clara (tacita): Bene.
Andreas: Quale est–Quale est tibi caelum hodie, amica?
Clara: Hmm. Est caelum… satis serenum.
Andreas: Hmm. Satis serenum hodie?
Clara: Ita.
Andreas: Id est–id est non sunt nubes in caelo. Est serenum.
Clara: Ita. Non sunt–non sunt multae nubes in caelo. Uh, non est multa pluvia in caelo.
Andreas: Mmm. Pulchrum.
Clara: Et quale est tibi caelum?
Andreas: Ah, bene rogas. Um, mihi quoque est caelum satis serenum. Est–est nubilum quoque.
Clara: Mmmhmm.
Andreas: Sed sol lucet–
Clara (tacita): Bene.
Andreas: –per nubes.
Clara: Mmm.
Andreas: Mmmhmm. Quod est bonum.
Clara: Ita. Est, est bonum. Est pulchra. Est bona imago.
Andreas: Mmm. Gratias tibi. Sed hodie est aliquid rogandum mihi. Amica, quid tibi placet facere hieme?
Clara: Hmm. Bene rogas. Mmm. Mihi placet dormire hieme.
Andreas (ridens): Dormire?
Clara: Uh-huh.
Andreas: Bene.
Clara: Dormire.
Andreas: Tantum hieme. Non autumno, non aestate, non vere, tantum hieme sicut ursus.
Clara (ridens): Ita, ita. Sum ursa. Sum ursa. Et dormio.
Andreas: Mmm hmm. Maior an minor?
Clara: Ooo. Bene rogas (ridet). Maior, certe.
Andreas: Ah
Clara: Ursa maior–
Andreas: Certe.
Clara: –sum.
Andreas: Sane.
Clara: Mmm hmm. Ahh. Et mihi placet ludere in nive.
Andreas: Oooh. Placet ludere in nive! Placetne tibi facere pilas ex nive. Id est pilas nivales et iacere pilas in alios homines.
Clara (ridens): Ita. Mihi placet iacere pilas in sororem meam.
Andreas: Aaah. Bene.
Clara: Et fortasse debemus explicare–quid est nix? Et quid est hiems?
Andreas: Ooooh. Bene rogas, Clara. Bene dicis. Bene! Hiems est tempus anni. Sunt quattuor tempora anni. Est hiems et hieme fiunt multae dies festae. Sicut (magna voce) “ho-ho-ho” et alia. Et, uh, post hiemem est ver. Post ver est aestas. Et post aestatem est autumnus. Et post autumnum est iterum hiems.
Clara: Ergo, hiems est primum tempus anni, nonne?
Andreas: Ita. Sic dico quoque. Mmm hmm. Est primum tempus anni. Mmm hmm. Et nix est aqua gelata quae cadit de caelo. Id est, non est–non est pluvia, non pluit. Sed est aliquid album quod cadit de caelo et terram operit. Terram operit.
Clara: Bene. Intellego. Intellego. Gratias.
Andreas: Libenter. Ergo tibi placet dormire et ludere in nive hieme.
Clara: Mmm hmm. Recte.
Andreas: Est–est bonum responsum.
Clara: Quid tibi placet facere hieme.
Andreas: Mmm. Bene rogas. Hieme multa mihi placent. Mihi placet ludere in nive sicut tu. Mihi placet dormire multum sicut ursus.
Clara: Sicut ego.
Andreas: Uhh. Sicut tu, ursa maior. Um, mihi placet libros legere.
Clara: Mmm.
Andreas: Mmm hmm. Mihi placet spe–eh–pelliculas spectare.
Clara: Mmm.
Andreas: Et mihi placet multa vestimenta gerere.
Clara: Mmm. Bene. Bene.
Andreas: O Clara, non mihi placet sudare.
Clara: Aaaah.
Andreas: Non mihi placet sudare. Non mihi placet aestuare.
Clara: Aestuare, sudare.
Andreas: Mmm hmm.
Clara: Ita, ita.
Andreas: Mmm hmm.
Clara: Nec mihi placet sudare nec aestuare.
Andreas: Mmm. Mmm hmm.
Clara: Malo algere. Id est malo frigida esse–
Andreas: Ah-ha intellego.
Clara: –quam calida. Quam sudare et aestuare.
Andreas: Mmm hmm. Placetne tibi hiems?
Clara: Ita. Mihi, mihi placet. Satis… satis placet hiems.
Andreas: Mmm hmm. Magis tibi placet hiems quam aestas?
Clara: Ita, ita. Quia non mihi placet sudare.
(Ambo rident)
Andreas: Bene. Est bonum responsum.
Clara: Et, et tibi–
Andreas: Et placet sane.
Clara: Et tibi magis placet hia–hiems an aestas?
Andreas: Mmm. Uuh. Mihi quoque magis placet hiems quam aestas.
Clara: Bonum responsum.
Andreas: –quam aestas. Uh-huh.
Clara: Rectum responsum.
Andreas: Sane. Rectum responsum. Um. Mihi placet multa vestimenta urbana–
Clara: Urbana?
Andreas: –gerere.
Clara: Quid significat “urbana”?
Andreas: Urbana. Ooo. Bene. Urbana significat sicut in urbe. Nonne? Multae urbes nostro in urbe terrarum sicut Roma. Roma est urbs. Et Novum Eboracum est urbs. Et Bostonia est urbs. Et in urbibus non–vel ge–gerimus vestimenta lautiora.
Clara: Mmm hmm. Mmm hmm. Intelligo. Ergo tibi placet gerere vestimenta urbana magis quam vestimenta rustica?
Andreas: Mmm hmm. Sic dico. Sic dico. Et quid tibi? Tibine placet gerere vestimenta urbana an rustica?
Clara: Mmm. Mihi– mihi placet gerere vestimenta rustica. Quia mihi placet in agris versari. In agris, umm, esse et sicut agricola vitam agere. (ridet)
Andreas: Ah ha. Bene. Optime. Ego sum contrarius. Ego malo vitam agere in urbibus cum vestimentis urbanis. Sed suum quique! Id est: “to each their own”. Bene. Amica. Gratias quod responsum tuum mihi dedisti.
Clara: Et gratias tibi ago quod responsum tuum mihi et omnibus dedisti.
Andreas: Bene. Gratias. Est tempus finis faciendi. Ergo valete omnes auditores. Et vale, Clara.
Clara: Vale Andrea. Et valete omnes!