Colloquium Facile Quintum

Responsa Auditorum Prima

Omnes responsa vestra legimus! Scribite nobis ut et responsa vestra legere possimus!


Transcript

(Transcribed by Peter Schamber)

Andreas: Salvete sodales. Sumus Latinitas Animi Causa et haec sunt–

Omnes: Colloquia Facilia

Andreas: Ah, tam bene hoc facimus. Bene.

(Omnes rident)

Andreas: Ego appellor Andreas, et ego doceo discipulos linguam Latinam et linguam Graecam. Nam sum magister.

Clara: Et ego appellor Clara. Sum discipula linguae Latinae et linguae Graecae.

Ilsa: Et ego appellor Ilsa. Et sum discipula linguae Latinae et Graecae.

Andreas: Optime. Salvete amicae! Ut valetis vos hodie. Ut vales tu, Clara?

Clara: Satis bene valeo. Gratias, gratias. Uh… Non multum, uh, non multum novi est mihi. Sed satis bene.

Andreas: Mmm. Bene. Bene.

Ilsa: Bene.

Clara: Et, O Andrea, ut vales tu?

Andreas: Ah, egomet? Optime valeo! Et cur, fortasse, interrogatis. Quia duo pocula caffeae bibi et hoc est optimum! Et quid tu, Ilsa. Ut vales tu?

Ilsa: Pancratice valeo.

Clara: Pancratice!

Andreas: Pancratice? Quid significat “pancratice”?

Ilsa: Est sicut “athletice”.

Andreas: Quid significat “athletice”?

Ilsa: Um, sum fortis et parata pro die.

Andreas: Bene. Ergo est sicut “optime”.

Ilsa: Mmm hmm.

Andreas: Sed magis quam optime. Bene. Bene. Vel Amicae, habemus hodie responsa.

Ilsa: Oooo. Responsa! Responsa ex quibus?

Andreas: Habemus responsa ex auditoribus nostris!

Ilsa: Papae!

Andreas: Auditores nostri scrisperunt responsa–

Clara: O, gaudeo.

Andreas: –interrogatis nostris.

Ilsa: Gaudeo et gestio audire–

Clara: Et ego.

Ilsa: –responsa.

Andreas: Ooo. Bene. Bene et habemus responsa ex multis locis, ex epistulis electronicis, id est “email”, ex pipiatorio, id est “twitter”, ex prosopobilio, id est “Facebook”, habemus multa responsa et hodie si vultis volo legere haec responsa vobiscum.

Clara: Certe volo. Ita.

Ilsa: Est optimum consilium Andrea. Mmmhmm.

Andreas: Bene. Bene. Fortasse, O Clara, habesne tu responsa quae legere potes?

Clara: Ita. Habeo quidem.

Andrea: O Clara, cui interrogato respondent, auditores tui?

Clara: Mmm. Auditores me respondent ad interrogationem quae est bestia tibi acceptissima.

Andreas: Oooo. Bene.

Ilsa: Aaaa.

Clara: Ita, et Katarina Reed ad nos scripsit.

Andreas: O Katarina.

Clara: Salve, Katarina. Etiam discipuli, discipuli eius ad nos scripserunt.

Andreas: Optime.

Ilsa: Optime.

Clara: Bene.

Andreas: Bene. Quid dixerunt, discipuli Katarinae.

Clara: Mmm. Alex dixit: non mihi placet vespertilio quia animal (Andreas suspirat) volat noctu. Mmm.

Andreas (suspirans): Uuuuh!

Ilsa: Awww.

Clara: Quid–

Andreas: Quid est hoc!

Ilsa: Haec est causa cur vespertilio optima sit.

Andreas: Vera dicis, Ilsa. Vespertiliones sunt optimae bestiae.

(ceterae rident)

Andreas: Sunt! Bene. Sed Clara. Perge.

Clara: Pergam.

Ilsa: Gratias Alex.

Andreas et Clara (eodem tempore): Gratias Alex.

Andreas: Falso dicenti, sed Alex, iocor. Est iocus, nonne? Suum cuique.

Ilsa: Sine dubio.

Clara: Ita. Pergam ergo. Et, um, Ryan dixit: Bestia acceptisima mihi est feles. Bene, bene.

Andreas: Aaaw. Est bonum responsum.

Clara: Ita.

Andreas: Feles sunt optimae.

Clara: Sunt, sunt optimae. Alec dixit: prope lyceum meum anas saepe loquitur.

Ilsa: Mmm.

Clara: Anas–

Andreas: Id est… id est “quack quack”?

Clara: Ita. Id est “quack quack”. Et! Et!

Andreas: Et saepe loquitur.

Clara: Etiam dixit. Etiam addit.

Andreas: Ooh.

Clara: Sonitus anatis similis ranae est, sed clarior est.

Andreas: Ooh, mirum. Et quid–quid dicis tu, Clara, de hac re?

Clara: Fortasse non clarior, fortasse… mmm…

Andreas: Melior.

Clara: Non, minime. Minime vero. (omnes rident) Rana–rana est animal, est animal optimum et sonat optime. Ergo–

(Andreas et Ilsa rident)

Andreas: Bene.

Clara: Utcumque. Bene.

Andreas: Bene. Du–Degustibus non est disputandum.

Clara: Minime vero. Uuh, Zoey dixit: Gratias vobis ago–ah, et gratias tibi ago–quia et rana et vespertilio bestiae pulcherrimae sunt.

Andreas: Oh, quid–quid iterum fuit nomen huic discipulae?

Clara: Fuit “Zoey”.

Andreas: Salve, Zoey. Tu es optima et probissima discipula. (ceterae rident) Sine dubio!

Clara: Etiam Marry dixit: Assentior tibi, Clara–ah ita–rana est bestia acceptissima mihi! Optime!

Ilsa: Optime!

Andreas: Aaaw. Tam pulchrum. Bene.

Clara: Optime. Gratias Marry. Gratias maximas tibi ago. Hmmm. Anya dixit: animalia multa mihi placent sed animal acceptissima mihi “haeiana” est.

Ilsa: Aaah.

Andreas: Aaah. “Hy”--“Hyena” fortasse, “hyaena” est sicut canis–

Clara: Ita.

Andreas: –sed ridet.

Clara: Ita.

Ilsa: Ita, hyaena.

Clara: Ita, sed ridet.

Andreas: Ita. Nonne–O Ilsa–nonne sunt tales bestiae in Africa?

Ilsa: Ita. Sunt! Et vidi multos iam canes tales.

Andreas: Oh! Et, et… vere rident?

Ilsa: Vere rident. Ita.

Andreas (simulans ridere): “Hee hee hee”. Tali modo?

Ilsa: Uh.

Andreas: Displicet tibi, Clara?

Clara: Displicet multum.

Andreas (ridens): Bene. Clara, perge.

Clara (ridens): Bene. Pergam. Mmmm. Simon dixit: Mea sententia bestia optima est bubo, non rana.

Andreas: Hmmm. Oooh, sed bubo quoque noctu volat–

Clara: Ita

Andreas: –ergo displicet Alex.

(omnes rident)

Clara: O Simon. Tibi assentior ranas… non, minime. Tibi assentior bubones esse bestias bonas, sed non sunt bestiae acceptissimae mihi. Sed sui cuique, suum cuique.

Andreas: Ita. Suum cuique.Mmm hmm.

Ilsa: Sed bubones sunt tam pulcelli.

Clara: Ita, et bubones, ut Simon dixit, bubo loquitur “quis? Quis?”

(omnes rident)

Andreas: Aaah. Salse dictum.

Clara: Optime.

(omnes cuccubiunt “hoo hoo” et rident)

Andreas: Bene.

Clara: Et Lily, um, fortasse alio rogato, uh, respondet.

Andreas: Oh! Ah bene. Quid dicit Lily?

Clara: Dicit: Quis color praeoptatus est vobis? Mihi est rosaceus.

Andreas: Oh. Est bonus color. Et ea nos rogat. Ergo debemus nos respondere, nonne?

Clara: Mmm. Ita, debemus.

Andreas: Color mihi acceptissimus, gratissimus est ruber.

Omnes: Mmm hmm.

Andreas: Quid tibi, Clara?

Clara: Hmm. Difficile est. Color mihi acceptissimus est color inter caeruleum et purpurum [sic].

Ilsa: Est quod ego dictura eram.

Andreas: Ah!

Clara: Nescio, nescio quid–nescio quomodo dicatur Latine.

Andreas: Quomodo–

Ilsa: Nescio ego.

Andreas: Quomodo dicitur Anglice? (ridet)

Clara: Indigo. Indigo.

Ilsa: Indigo. Indigo.

Andreas: Oh!

Ilsa: Ita.

Andreas: Oooh! Intellego.

Ilsa: Clara!

Andreas: Intellego.

Ilsa: Nesciebam.

Clara: Ita. Ita.

Ilsa: Est optimum.

Clara: Est color aptissimum [sic]

Ilsa: Ita. Et mihi! Optime.

Clara: Optime. Optime.

Andreas: Bene.

Ilsa: Numquam conveni hominem qui quoque sic sentit. Ergo, optime.

Clara: Nec–nec ego. Nec ego. Ergo gaudeo.

Andreas: Nec ego.

(omnes rident)

Clara: Sunt multi qui–

Andreas: Bene. Est vocabulum “indigo” dicitur “indicum”.

Clara: Hmm. Indicum.

Andreas: Indicum.

Ilsa: Optime.

Andreas: Color indicus.

Ilsa: Bene.

Clara: Color indicus.

Ilsa: Gratias Andreas.

Andreas: Bene. Et gratias Lily, nonne? Hoc rogavit.

Clara: Ita, ita. Fuit Lily.

Andreas: Gratias Lily.

Ilsa: Gratias libenti.

Clara: Et Iulia. Iulia etiam ad–ad alium respondet et dixit “non mihi placet caelum frigidum.”

Andreas et Ilsa: Mmm.

Andreas: Intellego. Intellego. Et caelum frigidum non mihi placet sed caelum frigidum magis mihi placet quam caelum calidum.

Clara: Mmm. Et. Et mihi.

Ilsa: Placet mihi caelum inter frigidum et calidum.

Andreas: Ah, mmhmm. Est bonum responsum. Est bonum responsum.

Clara: Bene. Uh, Sunny dixit “Ranae vestrae mihi placent.” Ergo suntne Ranae meae, quae–quae tibi placent, o Sunny?

Andreas: Bene.

Clara: Nescio.

Andreas: Et fortasse–fortasse ille spectavit pelliculam tuam apud Youtube.

Clara: Ah, fortasse–fortasse.

Andreas et Ilsa: Mmm hmm.

Clara: Placet multum.

Andreas: Fortasse non?

(omnes rident)

Clara: Iason dixit “Et piscis et porcus valde mihi placent.”

Andreas: Mmm. Sed quid de “pisceporcus”?

Clara: Oh, quid est? Quid est “pisceporcus”?

Andreas: Nonne sicut ille “Man-bear-pig”, sed non bene.

(omnes rident)

Andreas: Non–non… Bene. Placet, placet responsum. Est bonum responsum piscis et porcus.

Ilsa: Mmm hmm. Umm, estne salse dictum? Fortasse?

Clara: Fortasse.

Ilsa: Iasonne?

Clara: Difficile est. Difficile est.

Andreas: Fortasse.

Clara: Nesc–nescio.

Ilsa: Sed! Multi pisces habent multos colores.

Andreas et Clara: Mmm hmm.

Ilsa: Pulchri sunt.

Clara: Ita.

Andreas: Mmm hmm. Pulchri sunt.

Clara: Et Ashley dixit “Bestia acceptissima mihi est canis.” Ah, pulchrum.

Andreas: Aaah. Est optimum responsum. Canes sunt–sunt amicissimi hominis.

Clara: Sunt. Sunt quidem. Etiam Gavin, vel “gawin”--nescio– dixit “canis ad–amabilis est. et canis potest uti lingua ad lambendum.”

Andreas: Hoc est verum. Hoc est verum (lambere simulat).

Clara: Bene. Bene dixisti. Bene dixisti Gavin.

Ilsa: Mmm hmm. Sine dubio.

Clara: Et responsum ultimum est de Ian qui dixit pessime –non minime.

(omnes rident)

Clara: Qui dixit

Andreas: Ergo loquitur de ranis.

Clara: Ita. “Rana est foeda”

Andreas (stupefactus): Oh!

Clara: Nefas! Nefas! “Condor” bestia–

Andreas insusurrens: Ian

Clara: Hmm? Perge.

Andreas insusurrens: Ian. Tibi assentior sed noli dicere Clarae.

Clara: Quid non! Quid non!

Andreas: Ah, Clara? Dixi Ian noli dicere Clarae. Bene.

Clara: Sed dixit “‘Condor’ bestia acceptissima mihi est quia–”

Andreas: Oh, bene.

Clara: “Condor volat et venatur.” Bene.

Andreas: Est vero.

Clara: Placet–placet responsum.

Andreas: Est maxima avis. Valde magna avis.

Clara: Ita. Ita est avis venator.

Andreas: Mmm hmm. Placet.

Clara: Et–placet. Bene.

Andreas: Placet multum. Bene. O discipuli Catarinae, volumus gratias maximas vobis agere ob responsa vestra optima. Valde nobis placent.

Ilsa: Valde, gratias.

Clara: Ita.

Andreas: Bene.

Clara: Gratias maximas.

(plaudent)

Andreas: Bene. Um, bene. Amicae! Tempus fugit.

Ilsa: Recte dicis.

Andreas: Ego aliud poculum coffeae bibere volo.

Clara: Et ego volo laudare ranas.

Andreas: Oh. Bene. Bene. Et quid vis tu agere Ilsa?

Ilsa: Um… volo dormire.

Andreas: Est bonum responsum. Bene, ergo, est finis faciendus. Gratias vobis, et Ilsa et Clara.

Ilsa: Et gratias vobis!

Clara: Et gratias vobis omnibus ago.

Andreas: Bene. Valete omnes!

Clara: Valete.

Ilsa: Valete.

Next
Next

Colloquium Facile Quartum