Colloquium Facile Alterum

Mavisne in montibus an in acta versari?

Andreas, Ilsa, et Clara loquimur de montibus et de acta. Quid mavis tu: in acta esse an in montibus? Scribite nobis!


Transcript

(Transcribed by Andrew Morehouse)

Andreas: Salvete sodales! Sumus Latinitas Animi Causa et haec sunt…

Omnes (ridentes): Colloquia Facilia!

Andreas: Bene; ego sum Andreas et doceo discipulos linguam Latinam.

Clara: Et ego sum Clara. Sum discipula apud universitatem linguae Latinae et linguae Graecae.

Ilsa: Ego quoque sum discipula apud universitatem linguae Latinae et Graecae.

Andreas: Optime. Amicae, sodales, ego habeo aliquid quod rogare volo.

Omnes: OOOOOOOOOOOO

Andreas: Hodie vos rogabo hoc: placetne vobis versari in montibus an in acta?

Clara et Ilsa: Hmmmmmmm.

Clara: Quid siginificat “montibus?”

Andreas: Ooo, bene rogas, Clara! Qui sunt montes? Montes sunt loci altissimi quos ascendimus sicut Mons Everest et Mons Kilimanjaro et Mons Washington. Sunt montes!

Clara: Hmm, bene, gratias!

Ilsa: Gratias; et quae est acta?

Andreas: Ooo, acta? Acta est vocabulum Graecum.

Ilsa: Graecum?

Andreas: Est vocabulum Graecum; mirum! Et acta est locum prope mare; prope oceanum. Nos iacemus in actis sub sole.

Clara: Intellego!

Andreas: Ergo, amicae, sodales, placetne vobis in montibus versari an in acta? Quid tu, Clara?

Clara: Hmmmmmm. Placet mihi in montibus versari quia mihi placet multum ascendere eos, ascendere montes.

Andreas: Mhmm, et placetne tibi ascendere montes altissimos sicut Everest et K2, in montibus Himylianis?

Clara: Mmmm, minime, non possum ascendere montes altissimos sed mihi placet ascendere montes altos, satis altos.

Andreas: Placet, placet multum. Et quid tu, Ilsa? Placetne tibi in montibus versari an in acta?.

Ilsa: Hmmmmm, difficile est dictu quia uterque locus bonus est!

Andreas: Dicis “et acta et mons sunt bona loca?”

Ilsa: Mhm, recte. Quia semper praefero montes quia arbores virides mihi perplacent!

Andreas: Perplacent? Id est, plus quam placent.

Ilsa: Mhm, multum mihi placent virides arbores.

Andreas: Oooo, et quid est viridis?

Clara: Viridis, nisi fallor, est color. Est color arboris vel plantae. Ita, folium est coloris viridis.

Andreas: O, placet. Gratias, Clara.

Ilsa: Gratias, Clara. Et ergo, in montibus versari mihi placet sed quoque in acta versari mihi placet quia natare possum.

Andreas: Ooooo, tu natare potes? Tu natare scis?

Ilsa: Scio.

Andreas: Potesne bene natare?

Ilsa: Ita, non in mare, non in mari bene possum natare; in aqua maris sed placet mihi mare videre.

Andreas: Ooooh. Placet. Placet.

Ilsa: Et quid, quid de te, Andrea? Dic nobis!

Andreas: Hoc est mihi satis facile. Est facile mihi respondere. Ego enim non amo solem vel fortasse ego amo solem sed sol me non amat! Sol me non amat! Et ego ruber sum sub sole.

Ilsa: Ooo, ooo! Quid est ruber?

Andreas: Quid est ruber? Est color. Est color sanguinis!

Ilsa: Ooooo, sanguinis. Hmmmmm.

Andreas: Est color Clifford canis magni. Bene!

Ilsa: O, placet! Ita et color rosae.

Andreas: Bene, est color rosae! Bene dicis, Ilsa. Et ego sum ruber sub sole.

Clara: Et ego sum rubra sub sole.

Andreas: Bene, ergo sol quoque te non amat.

Clara: Recte, recte dicis.

Andreas: Bene. Placet mihi in acta versari, id est in acta esse, sed non mihi placet ardere, id est ruber esse propter solem. Placet mihi multum, mihi perplacet versari in montibus! Mihi quoque, sicut Clara, mihi quoque placet ascendere montes, videre arbores virides, et videre animalia quae in silvis sunt.

Clara: Quae animalia tibi placet videre in montibus?

Andreas: Omnia!

Clara: Bene.

Ilsa: Etiam…serpentes?

Andreas: Serpentes mihi placent. Et ursi mihi placent.

Clara: Tibi placet videre cervos?

Andreas: Cervi quoque mihi placent. Sed sodales, auditores, volumus ex vobis audire! Placetne tibi in montibus versari an in acta? Scribite nobis! Et gratias vobis agimus! Valete omnes!

Ilsa: Valete omnes!

Clara: Valete omnes!

Previous
Previous

Colloquium Facile Tertium

Next
Next

Colloquium Facile Primum