Colloquium Facile Primum

Quod Pokémon te maxime delectat?

Nova in serie, Andreas, Ilsa, et Clara de Pokémon colloquuntur. Quod Pokémon maxime te delectat!? Scribite nobis!


Transcript

(Transcribed by Andrew Morehouse)

Clara: Salvete omnes! Sumus Latinitas Animi Causa et haec sunt…

Omnes: Colloquia Facilia.

Clara: Mihi nomen est Clara et ego sum discipula linguae Latinae et linguae Graecae apud universitatem. 

Ilsa: Mihi nomen est Ilsa. Et ego discipula sum linguae Latinae et Graecae apud universitatem.

Andreas: Et ego sum Andreas. Ego doceo discipulos linguam Latinam.

Clara: Optime. Amici, habeo aliquid quod rogare volo. 

Ilsa (minima voce): roga!

Clara: Volo vos rogare: quid est Pokémon quod maxime te delectat.

Andreas et Ilsa: OOOOOOOO.

Andreas: magnum rogas.

Ilsa: Pokemon quod me maxime delectat est: Lapras.

Andreas et Clara: Oooooooo, Lapras.

Andreas: describe nobis Lapras, quaeso. 

Ilsa: Lapras est caeruleo colore.

Clara: Et quid significat “caeruleo colore?”

Ilsa: Bene rogas, O Clara. Color caeruleus est color caeli. 

Andreas: Et quid est caelum?

Ilsa: Caelum est supra nos, nonne? Et sol in caelo est.

Andreas: Et Iuppiter habitat in caelo?

Clara: Recte, recte.

Andreas: Bene, optime.

Ilsa: In monte…

Andreas: Bene: in monte Olympo, in caelo. Bene. Sed! Ilsa, dic plura de Lapras. Est caeruleo colore…

Ilsa: Et habet partem duram in tergo. 

Andreas: habet partem duram in tergo?

Ilsa: Sicut testudo.

Andreas: ahhhhh, sicut testudo. Dicas, Clara.

Clara: Quid est tergum? Quid est tergum?

Ilsa: Tergum est pars post nos, nonne? Nos omnes habemus tergum et in lecto iacemus in tergo.

Andreas et Clara: Bene; optime. 

Andreas: Et ubi habitat Lapras? Est animal…estne Pokémon (non est animal, est Pokémon) estne Pokémon quod volare potest? Estne pokémon quod natare potest?

Ilsa: Bene rogas, Andrea! Est Pokémon–

Andreas: Gratias!

Ilsa (ridens): Est pokémon quod natare potest et est genere aquae.

Andreas: Ah, est Pokémon genere aquae sicut Squirtle.

Ilsa: Sicut Squirtle.

Andreas: Et Squirtle est testudo! Ecce! Placet!

Clara: Ita, ecce!

Ilsa: Et Lapras quoque homines portare potest in tergo.

Andreas: In tergo? Possumus vehi pokémon Lapras?

Ilsa: si licet per Lapras! 

Andreas: ah, si Lapras vult?

Ilsa: Ita, si Lapras dicit bonum esse, deinde possumus.

Andreas: Bene; bene dicis. Bene dicis, O Ilsa.

Clara: Optime…optime!

Clara: Et quid censes tu, Andrea, quid est Pokémon quod maxime te delectat?

Andreas: O Clara, hoc est difficilimum! 

Clara: Intellego!

Andreas: Ego omnia pokémon amo!

Ilsa (dubitans): omnia?

Andreas (cogitans): uhhhhhhh, fortasse non Mr. Mime. Sed cetera Pokémon amo. Sed Pokémomn quod maxime, maxime, me delectat est Charizard. 

Ilsa et Clara: OOOOOOO.

Clara: Et describe nobis Charizard. Quale est hoc Pokémon?

Andreas: Optimum.

Ilsa: hahahae, plus, quaeso!

Clara: Dic plura, plura de Charizard.

Andreas: Bene. Plura dicam. Charizard est Pokémon flammeo colore. Est color sicut flamma sicut ignis. Et Charizard ipsum est genere ignis. Est genere flammae.

Ilsa: Et ergo flammae ex ore veniunt?

Andreas: Ita est ut dicis, Ilsa. Charizard potest flammas vomere ex ore suo (Andreas Charizard imitatur): blaaaaaaaaarghhhhhhhh. Sicut Draco! Non est Draco. Non est genere Draconis sed sicut draco. 

Clara: Quomodo sonat Charizard? Potesne tu iterum monstrare nobis?

Andreas: Blaaaaaaaaaaaarrrrrrrrgggggggghhhhh. 

Clara ridet.

Andreas: O Ilsa, quomodo sonat Lapras?

Ilsa Lapras imitatur: hhuuuuuhhhhhhhh. Uh, nescio.

Clara et Andreas rident.

Andreas: Tam pulchrum!

Clara: Placet, placet multum.

Andreas: ah! Et Charizard volare potest.

Ilsa: Sicut Draco.

Andreas: Sicut Draco (cantans ‘sicut virgo’) Habet alas, habet alas sicut avis et volare potest sicut draco. Est optimum Pokémon.

Ilsa: Placet. 

Andreas: Sed tu, Clara, quod Pokémon te maxime delectat?

Clara: Hmmmmmm, maximum, maximum est quod rogas sed pokémon quod maxime me delectat est Bulbasaur.

Andreas: describe nobis Bulbasaur, quaeso!

Clara: Bulbasaur est pokémon viridi colore et est genere herbae. Et Bulbasaur habet semen in tergo. Ergo portat semen in tergo.

Ilsa: Et, quod est viridi colore?

Andreas: Qui est color viridis? Quid siginificat?

Clara: Viridis est color arborum, est color temporis veris, est color plantarum.

Andreas: Bene dicis, bene dicis.

Ilsa: Optime. 

Clara: Et…licetne mihi sonare sicut Bulbasaur?

Andreas (gaudens): Quomodo sonat Bulbasaur?

Clara: Bulba.

Andreas: Bulbasaur.

Clara: Bulba…saur!

Andreas: O, bene factum, Clara! Bene. Bene! Bene factum, Clara.

Ilsa: Ita!

Clara: Gratias, gratias vobis! Sed auditores, volumus ex vobis audire: quid est pokémon quod maxime vos delectat. Sed nunc, gratias vobis agimus et valete omnes.

Ilsa: Valete omnes!

Valete omnes! 

Previous
Previous

Colloquium Facile Alterum