De Loco Composito ad Mentem Componendam

Salvete sodales! Rursus vobis grates habeo quod huc advenistis ad mea legenda!

Hodie de re una atque praecipua scribere velim quae quidem ad consuetudines meas cotidianas attineat. Hoc quod dico agitur de loco composito et bene ordinato quo melius fungi suo munere mens possit. Nos enim homines qui simus multum afficimur illis rebus quae nobis circumstant vel in quibus versamur quibus duabus verborum iuncturis uti possumus ad ‘environment’ dicendum. Sunt homines qui multo minus his quas dixi afficiantur nec me esse talem puto. Ego enim cum in loco inordinato et quodam in squalore versor, haud tam bene mens res excogitare potest. Vel vero difficilius fit cum sim talis qui etiam non soleat cubiculum nec mensam scriptoriam nec scrinia bene componere nisi fere coactus ab rebus tam inordinatis ut eas in ordinem quendam adducam, ut locutione Ciceroniana utar.

Quid igitur facio cum motus sim tali squalore et cubiculo inordinato? Fere semper accidit ut quodam die nil plus ferre possim et ut omnia alia facienda deponam ut res rursus bene componantur ac instruantur. Hi quoque dies quos dico saepe fiunt cum aliud vel maius vel molestius faciendum sit quare ut eam rem in posterum differam, cubiculum vel mensam scriptoriam vel quidquid id est ordino atque compono.

Quod cum fecerim fere statim animadverto mentem meam levatam atque liberiorem esse ad melius cogitandum. Quid vero ago res ordinans? Nam etiam sum talis ut fere numquam momentum temporis perdam in una re tantum facienda vel in otiolo quod nullo modo nego esse saepe vitium meum maximum videlicet quod multo rarius otio vere fruor. Soleo igitur auscultare modos musicos quosdam quam rem plurimi rerum psychologicarum doctiores invenerunt esse commodissimum mentibus nostris vel etiam series sermonum vel Graecas vel Latinas vel de rebus antiquioribus ausculto maximo cum gaudio maximoque cum fructu nam videtur haec consuetudo sermones auscultandi fuisse mihi maximo emolumento et auxilio ad multo penitius linguam Latinam intellegendam atque sciendam.

Saepius mihi suadere conor ut locum multo ordinatius servem ne tempus teram in loco componendo iterum iterumque qui suasus haud raro surdis auribus accipitur sed tamen assevero me fore multo in talibus qualia supra dixeram diligentiorem quo melius omnia mea agere possim. Est Canalis quidam quem ab Ilsa doctissima nostra accepi quo in canali vir cui nomen est Thomas Frank de loco bene ordinato loquitur. Commendo igitur hoc ligamine canalem eius: https://www.youtube.com/user/electrickeye91 (Caveat lector nam omnia quae tractantur ab eo Anglice dicuntur si quis forte linguam Anglicam non tam calleat.)

Sed haec hactenus nam haec habui quae dicerem. Curate vos ut quam optime in proximum valeatis!

Previous
Previous

De curis levandis

Next
Next

Salvete omnes!