Salvete omnes!

Salvete spectatissimi sodales qui huc adveneritis ad mea quae scribam legendum! Andreas vester adsum! Hic erit locus quo scribo quidquid vel Latinum vel Graecum vel Anglicum in buccam meam venit. In singulos dies plura talia mihi (et spero vobis) usui gaudioque divulgare conabor!

Hodie de consuetudinibus atque studiis cogitabam quae deposuissem variis de causis quarum praecipua est temporis inopia quod plurimi his diebus patiamur. Ipse enim studiosus olim fui multorum studiorum quae quodammodo animum meum aluerunt. Ut vobis praebeam exemplum, ego adulescens et iuvenis multum cithara hispanica quae dicitur canendo delectabar quod in desuetudinem ante aliquot annos propter munera negotiaque non iniucunda iam devenit. Haud ita pridem hoc studium denuo sumpsi digitosque meos exerceo et adsuesco huic musico instrumento ut carmina Latina Anglicaque voce citharaque canere possim necdum ad pristinam peritiam huius perveni sed nihilominus fructus quosdam psallendo carpo. Quid sit vocabulum psallendi, fortasse rogatis? Hoc vocabulum attinet ad instrumentis quar nervis instruantur canendum. Iam rursus his instrumentis me cotidie exerceo quo melius eis canam meque delectem.

Haec hodie hactenus nam digiti ob citharam dolentes haud facile “scribere” possunt. Suadeo autem ut respiciatis ea quae deposueritis eaque, si vultis, sumatis nam redire ad pristinos mores nostros commoda inexspectata afferre potest. Valete multum sodales!

Previous
Previous

De Loco Composito ad Mentem Componendam