De curis levandis

Salvete sodales! Si huc advenistis, mihi toti gaudendum. Hodie non multa habeo quae scribam nisi quod ad mentis valetudinem ac vires cotidie colligendas pertineat. His enim diebus videor mihi prorsus deficere. Fere nullae sunt mihi vires neque studium ad res parandas perficiendasque quas ante et aliquot menses curare totus volebam. Puto me non esse solum qui passus sim (ac patiar) talia qualia dico. Video enim singulis fere diebus aliquem qui eadem ac ego dicat nempe quod fatigantur et nullum est sibi studium. Causas iam peto cur sic mihi vita visa sit. Utrum vero referat an causas petere atque investigare necne nescio.

In mentem enim venit episodion quoddam seriei quae Anglice vocatur MASH (fortasse Latine Valetudinarum Militare Chiurgicum Mobile; CVMM igitur) quo in episodio medici inter disputabant et studio haud parvo rixabantur de causis cur aeger morbo gravi iactaretur. Hic enim aeger, ut antea dixi, morbum gravem patiabatur qui febri calens convalscere non potuit. Hi autem medici tanto studio et rixabantur et causas inquirebant ut etiam noscomam, Margaritam nomine (Margaret) opinionemque eius praeterirent quae opinio viam ostendebat qua aeger convalescere potuisset quod ad symptomata quae dicuntur levanda ac curanda pertineret. Illi vero medici eam non audiebant (quod nimis saepe fit apud viros, ut sum expertus ego). Utcumque, tandem aliquando operam dant ut symptomata leventur et aeger ille est sanatus.

Cur haec quae supra dixi narraverim forsitan rogetis? Ipse etiam qui aeger mente interdum sim factus saepius causas cur doleam ac aegrotem inquiro quam mentem animumque ipsum curo curasque eius levo. Conabor igitur magis sequi consilia illius Margaritae doctae quam rixas illorum medicorum. Foris sub Iove ambulabo, sole fruar, modos musicos auscultabo aliasque curas ac negotia (pro tempore) deponam ut animum mei ipsius curem.

Gratias legenti et ut tu, lector, quidem valeas opto.

Previous
Previous

De Die meo (Dies XXIII Mensis Sept.)

Next
Next

De Loco Composito ad Mentem Componendam