De Die meo (Dies XXIII Mensis Sept.)
Salvēte sodālēs omnēs! Andrēās adsum! Gaudeo te adesse et scripta mea legere!
Volō vōbīs scrībere dē diē meō. Nōn semper scrībam dē diē meō sed hōdiē, tempus habeō ad scribendum. Hōdiē est diēs bonus, immō optimus! Hōdiē discipulōs meōs linguae Latīnae docuī et mox discipulōs lignuae Hispanicae docēbō.
In prīmā scholā meā linguae Latīnae, colloquēbāmur dē rēbus autumnālibus quae nōbīs placent. Multī discipulī caelum et aera autumnālem amant. Ego quoque caelum et aera autumnālem valdē amō. Placet enim vestīmenta autumnālia gerere et colōrēs autumnālēs multum mihi placent.
In scholā secundā meā linguae Latīnae, discipulī fīnem examinis faciēbant. Post autem examen, cantāvimus Latīnē! Cantāre Latīnē multum, immō prorsus, mē delectat! Delector carminibus Latīnīs et recentiōribus et antīquīs. Discipulī quoque multum, immō prorsus, delectantur cantandō. Haec rēs est, mihi, optima. Cum discipulī et ego ūnā cantāmus, gaudium maximum habēmus. Maximē gaudēmus cantantēs.
Hodiē nōn dē scholā linguae Hispanicae scrībam nam sunt alia quae agere me oportet. Grātiās tibi agō, lēctor, quod ea quae scrīpsī legistī. Cūrā tū ut optimē valeās!