Episodion Tertium: De Itinere in Italiam

Hello all! Welcome to Rem Tenē: a Latin podcast using comprehensible input to help beginner and intermediate learners of Latin acquire the language in a fun and compelling way. The transcript for this episode can be found in the episode description where you can follow along. Remember that we will speak twice in the episode: once slowly with words and phrases occasionally defined in English and again at a more natural speaking speed and no definitions. If you enjoy this, you can support us here on Spotify for Podcasters or on Patreon at Latinitas Animi Causa. Although everything on this podcast will be free, your support is what allows us to do what we do. Remember to leave a rating and review to help others find this podcast more easily! Thanks for joining us and enjoy the episode!

Salvēte sodālēs! Haec seriēs est Rem Tenē. Est seriēs sermōnum Latīnōrum ad linguam Latīnam discendam. Mihi nōmen est Andrēās et hodiē dē itinere quod faciō loquī volō! Mē et rēs meās comparō ad iter faciendum. Multae sunt rēs quās comparō. Quō iter faciam fortasse interrogātis? In Itāliam iter faciō! In Itāliam iter faciō ad docendum. Est enim conventiculum Latīnē loquendī in quō magister sum. Hoc conventiculum situm est in urbe Florentiā. Hoc conventiculum Latīne loquendī vocātur Līlium. Līlium enim est flōs urbis Florentiae et signum huius urbis. Nōn est mihi primum iter quod in Italiam faciō sed iter faciō cum patre quī in Italiam numquam iter fēcit. Gaudeō multum eum mecum iter facere. Multās enim rēs patrī meō ostendere volō quās aut numquam vīdit aut tantum vīdit in imāginibus. Ut exemplum dem, in urbe Florentiā, sunt multa aedificia pulchra sīcut Ecclēsia Cathēdrālis Sanctae Mariae Flōris (Cattedrale di Santa Maria del Fiore). In Italiā sunt multae ecclēsiae pulchrae et multae ecclēsiae cathēdrālēs pulchrae. Quamquam Catholicus nōn iam sum, ecclēsiās vidēre mihi placet. Pater tamen est Catholicus et ecclesiās vidēre vult. Nōn tantum Florentiam sed etiam Romam iter facimus. Romae sunt multa aedificia pulchra et multa aedificia antīqua quae patrī meō multum ostendere volō! Ut exempla dem, amphitheatrum Flavium (vel Colosseum), Basilicam Sanctī Petrī (quae, rē vērā, nōn Romae sed in Urbe Vaticānā sita est), Columnam Trāiānī, imperātōris Rōmānī, et multa alia patrī ostendere volō. Nōlumus autem tantum aedificia vidēre sed etiam multum caffeae Italicae bibere et multōs cibōs Italicōs ēsse volumus. Cibī Italicī maximē mihi placent! In aliō episōdiō, vōbīs multa dē Italiā, dē Florentiā, dē Romā dēque itinere nostrō dīcam.

Bene, satis est. Haec hodiē habuī quae dīcerem! Quid vōs? Iter fēcistis in Italiam? Quid vīdists? Quae aedificia vōbīs placuērunt? Quī cibī vōbīs placuērunt?

Nōbīs scrībere potestis apud spotify for podcasters vel apple podcasts vel etiam situm nostrum habesnelac.com/contact. Volumus audīre respōnsa vestra! Grātiās vōbīs agimus quod nōs loquentēs audītis. Spērāmus fore ut hoc episodion vōbīs placeat! Curāte ut in proximum valeatis! Et mēmentōte: Rem tenēte, verba sequentur.

Vocābula Dēfīnīta


Previous
Previous

Episodion Quartum: De Familia

Next
Next

Episodion Secundum: De Idibus Martiis