Episodion Quartum: De Familia
Hello all! Welcome to Rem Tenē: a Latin podcast using comprehensible input to help beginner and intermediate learners of Latin acquire the language in a fun and compelling way. The transcript for this episode can be found in the episode description where you can follow along. Remember that we will speak twice in the episode: once slowly with words and phrases occasionally defined in English and again at a more natural speaking speed and no definitions. If you enjoy this, you can support us here on Spotify for Podcasters or on Patreon at Latinitas Animi Causa. Although everything on this podcast will be free, your support is what allows us to do what we do. Remember to leave a rating and review to help others find this podcast more easily! Thanks for joining us and enjoy the episode!
Salvēte sodālēs! Haec seriēs est Rem Tene. Est seriēs sermōnum Latīnōrum ad linguam Latīnam discendam. Mihi nōmen est Andrēās et hodiē dē familiā meā vōbīscum loquī volō! Fāmilia mea nōn est maxima neque tamen est minima. Fāmilia mea est mediocris. In fāmilia mea fuērunt sex hominēs, iam sunt quīnque. Māter enim mea abhinc duōs annōs mortua est. Etiam nunc sum trīstis et eam dēsīderō. Nōmen mātrī meae fuit Carmen, nōmen Latīnum et nōmen pulchrum. Cēterī tamen hominēs vīvunt et valent. Nōmen patrī Franciscus est Latīne, Francis Anglice. Franciscus et Carmen sunt parentēs meī. Parentēs meī quattuor līberōs habent: trēs fīliōs et ūnam fīliam. Fīliō maximō nātū et frātrī meō nōmen est Gregōrius Latīnē, Gregory Anglice. Natus est duodēquadrāgintā annōs (XXXVIII). Post eum est soror mea. Nōmen sorōrī Catherīna Latīnē, Catherine Anglicē est. Ea est trīginta et quīnque annos (XXXV) nāta. Post eam est alter frāter cui nōmen est Thomās Latīnē, Anglice Thomas. Thomās trīginta trēs (XXXIII) annōs nātus est. Hī sunt frātrēs et soror in meā fāmiliā. Praeter eōs, est mihi uxor nōmine Ilsa. Ilsa est pulcherrima et doctissima fēmina quae quoque Latīnē loquitur! Ea ūnā mēcum hanc sociētātem (LAC) condidit! Placet nōbīs Latīnē loquī et opera Latīna legere. Est nōbīs quoque fīlius cui nōmen est Victor. Victor est quattuordecim annōs nātus et ille quoque Latīne loquī potest. Is enim discipulus est in scholā meā linguae Latīnae. Victor linguam Latīnam discit et placet eī Latīnē loquī et eam linguam discere. Haec hodiē habuī quae dīcerem! Quī sunt hominēs in vestrīs fāmiliīs?
Nōbīs scrībere potestis apud anchor.fm vel apple podcasts vel spotify vel etiam situm nostrum habesnelac.com/contact. Volumus audīre respōnsa vestra! Grātiās vōbīs agimus quod nōs loquentēs audītis. Spērāmus fore ut hoc episodion vōbīs placeat! Curāte ut in proximum valeatis! Et mēmentōte: Rem tenēte, verba sequentur.