Rem Tenē Episodion Septuāgēsimum et Alterum: Dē Mendāciīs
Rem Tenē Episodion Septuāgēsimum et Tertium: Dē mendāciīs
Hello all! Welcome to Rem Tenē: a Latin podcast using comprehensible input to help beginner and intermediate learners of Latin acquire the language in a fun and compelling way. The transcript for this episode can be found in the episode description where you can follow along. Remember that we will speak twice in the episode: once slowly with words and phrases occasionally defined in English and again at a more natural speaking speed and no definitions. If you enjoy this, you can support us here on Spotify for Podcasters or on Patreon at Latinitas Animi Causa. Although everything on this podcast will be free, your support is what allows us to do what we do. Remember to leave a rating and review to help others find this podcast more easily! Thanks for joining us and enjoy the episode!
Salvēte sodālēs! Haec seriēs est Rem Tenē. Est seriēs sermōnum Latīnōrum ad linguam Latīnam discendam. Mihi nōmen est Andrēās et hodiē dē mendāciīs loquī velim!
Latīnē, sunt tria vocābula quae ad mendācia pertinent. Mendācium, mendāx, et mentīrī. Mendācium est fālsum quod dīcimus. Exemplī grātiā, lingua Latīna mihi nōn placet. Hoc est mendācium nam vērum nōn est neque vērum dīcere volō. Sī mendācium dīcimus, mentīmur. Exemplī grātiā, lingua Latīna mala lingua est. Mentior. Mendācium dīcō. Tandem, sī mentīrī soleō, mendāx sum. Mendācēs hominēs sunt quī multa mendācia saepe dīcunt. Est proverbium Latīnum: mendācem memorem esse oportet. Mendācēs enim aliōs hominēs sē mentīrī scīre nōlunt. Vōs tamen interrogō an mentīrī semper rēs mala sit? Id est, possumusne mendācium dīcere et aliquid bonī fēcisse? Estne melius semper vēra dīcere? Sententiam meam vōbīs nōn dīcam ego nam scīre volō quid vōs putētis. Scrībite nōbīs infrā!
Bene, satis est. Haec hodiē habuī quae dīcerem! Quid vōs?
Mentīrī rēs mala semper? Rēs bona interdum?
Nōbīs scrībere potestis apud apple podcasts vel spotify vel etiam situm nostrum habesnelac.com/contact. Volumus audīre respōnsa vestra! Grātiās vōbīs agimus quod nōs loquentēs audītis. Spērāmus fore ut hoc episodion vōbīs placeat! Sī placuit vōbīs hoc episōdion, spectā hoc nam vōbīs placēbit! Curāte ut in proximum valeātis! Et mementōte: Rem tenēte, verba sequentur.